Beata viscera (Pérotin)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
Icon_snd.gif Midi
File details.gif File details
Question.gif Help
  • (Posted 2012-10-23)   CPDL #27445:     
Editor: Tristan Meares (submitted 2012-10-22).   Score information: A4, 2 pages, 34 kB   Copyright: Public Domain
Edition notes:

General Information

Title: Beata viscera
Composer: Pérotin

Number of voices: 1v   Voicing: Solo medium
Genre: SacredHymn

Language: Latin
Instruments: A cappella

Published:

Description: Words by Philip the Chancellor, Music by Pérotin

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

1.
Beata viscera
Marie virginis
cuius ad ubera
rex magni nominis;
veste sub altera
vim celans numinis
dictavit federa
Dei et hominis.

O mira novitas
et novum gaudium,
matris integrita
post puerperium.

2.
Populus gentium
sedens in tenebris
surgit ad gaudium
partus tam celebris:
Iudea tedium
fovet in latebris,
cor gerens conscium
delicet funebris.

3.
Fermenti pessimi
qui fecam hauserant,
ad panis azimi
promisa properant:
sunt Deo proximi
qui longe steterant,
et hi njovissimi
qui primi fuerant.

4.
Partum quem destruis,
Iudea misera!
De quo nos argues,
quem docet littera;
si nova respuis,
crede vel vetera,
in hoc quem astruis
Christum considera.

5.
Te semper implicas
errore patrio;
dum viam indicas
errans in invio:
in his que predicas,
sternis in medio
bases propheticas
sub evangelio.

6.
Legis mosayce
clausa misteria;
nux virge mystice
nature nescia;
aqua de silice,
columpna previa,
prolis dominice
signa sunt propera.

7.
Solem, quem librere,
Dum purus otitur
In aura cernere
visus non patitur,
cernat a latere
dum repercutitur,
alvus puerpere,
qua totus clauditur.