Deus creator (Ambrosian chant)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Network.png Web Page
File details.gif File details
Question.gif Help
  • CPDL #07613:  Network.png PDF file available
Editor: Giovanni Vianini (submitted 2004-07-15).   Score information: Letter, 1 page, 27 kB   Copyright: Personal
Edition notes: Newly transcribed in original chant notation.

General Information

Title: Deus Creator
Composer: Anonymous (Ambrosian chant)

Number of voices: 1v   Voicing: Unison
Genre: SacredChant

Language: Latin
Instruments: A cappella

Published:

Description:

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Deus creator omnium,
polique rector vestiens
diem decoro lumine,
noctem soporis gratia

Artus solutos ut quies
reddat laboris usui
mentesque fessas allevet
luctusque solvat anxios.

Grates peracto iam die
et noctis exortu preces,
voti reos ut adiuves,
hymnum canentes solvimus.

Te cordis ima concinant,
te vox canora concrepet,
te diligat castus amor,
te mens adoret sobria.

Ut cum profunda clauserit
diem caligo noctium,
fides tenebras nesciat
et nox fide reluceat.

Dormire mentem ne sinas,
dormire culpa noverit;
castos fides refrigerans
somni vaporem temperet.

Exuta sensu lubrico
te cordis alta somnient,
ne hostis invidi dolo
pavor quietos suscitet.

Christum rogamus et Patrem,
Christi Patrisque Spiritum;
unum potens per omnia,
fove precantes, Trinitas.

Deo Patri sit gloria,
eiusque soli Filio,
cum Spiritu Paraclito,
in sempiterna saecula.
Amen.