Vespere breves (Amandus Schwarz)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Network.png Web Page
File details.gif File details
Question.gif Help
  • CPDL #10029:  Network.png (No PDF but MIDI file and zipped Finale file(s))
Editor: Manfred Hößl (submitted 2005-10-31).   Score information: A4, 98 pages, 445 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: 2 editions available, one for choir and orchestra and one for choir and organ. Finale file may be viewed and printed with Finale Reader.

General Information

Title: Vespere breves   Full title: Vespere breves tamen solennes de Dominica et de Bata
Composer: Amandus Schwarz

Number of voices: 3vv   Voicing: SAB
Genre: SacredCantata

Language: Latin
Instruments: Orchestra or organ

Published: old edition by Andreas Boehm

Description:

Exernal websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Domine ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, gloria Filio et Spiritui Sancto, sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum, amen, alleluja.

Dixit Dominus Domino meo, sede ad dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum. Virgam virtutis tuae emittet Dominus ex Sion: dominare in medio inimicorum tuorum. Juravit Dominus et non poenitebit eum:
Tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Gloria Patri…

Confitebor Tibi Domine in toto corde meo. In consilio justorum et congregatione. Magna opera Domini: exquisita in omnes voluntates ejus, et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Sanctum et terribile nomen ejus: initium sapientiae timor Domini. Intellectus bonus omnibus facientibus eum: Laudatio ejus manet in saeculum saeculi.
Gloria Patri…

Beatus vir, qui timet Dominum: in mandatis, mandatis ejus volet nimis.
Potens in terra erit semen ejus: generatio rectorum benedicetur. Gloria et divitiae in domo ejus et justitia ejus manet in saeculum saeculi. Dispersit, dedit pauperibus, justitia ejus manet in saeculum saeculi, cornu ejus exaltabitur in gloria.
Gloria Patri…

Laudate pueri Dominum, laudate nomen Domini, laudate Dominum, sit nomen Domini, sit benedictum ex hoc nunc et usque in saeculum. A solis ortu usque ad occasum laudabile nomen Domini. Excelsus super omnes gentes Dominus et super coelos gloria ejus. Qui habitare facit sterilem in domo matrem filiorum laetantem.
Gloria Patri…

Quoniam confirmata est misericordia ejus et veritas Domini manet in aeternum. Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.

Magnificat, anima mea Dominum, et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo. Quia respexit humilitatem ancilae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. Quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen ejus.
Gloria Patri…

Laetatus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus. Stantes erant pedes nostri in atriis tuis Jerusalem. Huic enim ascenderunt tribus, tribus Domini: testimonium Israel ad confitendum nomini Domini. Quia illic sederunt sedes in judicio, sedes super domum David.
Gloria Patri…

Nisi Dominus aedificaverit domum, invanum laboraverunt, qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat, qui custodit eam. Vanum est vobis ante lucem surgere: surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris. Cum dederit dilectis Suis, Suis somnum; ecce haereditas Domini filii; merces, fructus ventris.
Gloria Patri…

Lauda Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum Sion, quoniam confortavit seras portarum tuarum: benedixit filiis tuis in te. Qui posuit fines tuos pacem et adipe frumenti fatiat te. Qui emittit eloquium suum terrae: velociter currit sermo ejus. Qui annutiat verbum suum Jacob, justitias et judicia Sua Israel. Non fecit taliter omni nationi et judicia Sua non manifestavit eis.
Gloria Patri…