Agenda Defunctorum - Ad Matutinum - In I Nocturno (Juan Vasquez)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf_globe.gif Pdf
File details.gif File details
Question.gif Help

Invitatorum

  • CPDL #05769:  Icon_pdf_globe.gif
Editor: Jose Miguel Galan (submitted 2003-10-20).   Score information: A4, 13 pages, 337 kB   Copyright: Personal
Edition notes: File recovered using the WayBackMachine of http://archive.org

Dirige, Domine

  • CPDL #05791:  Icon_pdf_globe.gif
Editor: Jose Miguel Galan (submitted 2003-10-20).   Score information: A4, 2 pages, 61 kB   Copyright: Personal
Edition notes: File recovered using the WayBackMachine of http://archive.org

Convertere

  • CPDL #05792:  Icon_pdf_globe.gif
Editor: Jose Miguel Galan (submitted 2003-10-20).   Score information: A4, 2 pages, 71 kB   Copyright: Personal
Edition notes: File recovered using the WayBackMachine of http://archive.org

Ne quando rapiat

  • CPDL #05793:  Icon_pdf_globe.gif
Editor: Jose Miguel Galan (submitted 2003-10-20).   Score information: A4, 2 pages, 64 kB   Copyright: Personal
Edition notes: File recovered using the WayBackMachine of http://archive.org

Parce mihi, Domine

  • CPDL #05794:  Icon_pdf_globe.gif
Editor: Jose Miguel Galan (submitted 2003-10-20).   Score information: A4, 5 pages, 147 kB   Copyright: Personal
Edition notes: File recovered using the WayBackMachine of http://archive.org

Taedet animam meam

  • CPDL #05795:  Icon_pdf_globe.gif
Editor: Jose Miguel Galan (submitted 2003-10-20).   Score information: A4, 5 pages, 156 kB   Copyright: Personal
Edition notes: File recovered using the WayBackMachine of http://archive.org

Manus tuae

  • CPDL #05796:  Icon_pdf_globe.gif
Editor: Jose Miguel Galan (submitted 2003-10-20).   Score information: A4, 3 pages, 114 kB   Copyright: Personal
Edition notes: File recovered using the WayBackMachine of http://archive.org

General Information

Title: Agenda Defunctorum - Ad Matutinum - In I Nocturno
Composer: Juan Vasquez

Number of voices: 4vv   Voicing: SATB
Genre: SacredMotet

Language: Latin
Instruments: A cappella

First published:

Description:

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Invitatorum
Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus.
Venite exultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro:
praeoccupemus faciem eius in confessione:
et in psalmis iubilemus ei.
Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus.
Quoniam Deus magnus Dominus, et Rex magnus super omnes deos:
quoniam non repellet Dominus plebem suam, quia in manu eius sunt omnes fines terrae:
et altitudines montium ipse conspicit.
Venite adoremus.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud:
et aridam fundaverunt manus eius: venite adoremus, et procidamus ante Deum:
ploremus coram Domino, qui fecit nos:
quia ipse est Dominus Deus noster:nos autem populus eius, et oves pascuae eius.
Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus.
Hodie si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione secundum diem tentationis in deserto:
ubi tentaverunt me patres vestri: probaverunt, et viderunt opera mea.
Venite adoremus.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic:
et dixi, semper hi errant corde:
ipsi vero non cognoverunt vias meas: quibus iuravi in ira mea, si introibunt in requiem meam.
Regem, cui omnia vivunt, Venite Adoremus.
Requiem aeternam dona eis Domine:
et lux perpetua luceat eis.
Venite adoremus.
Regem, cui omnia vivunt, Venite adoremus.

Dirige Domine
Dirige domine deus meus in conspectu tuo viam meam.

1. Vérba méa áuribus pércipe Dómine,intéllige cla remum. Flexa:eórum
2. Inténde vóci oratiónis méae,rex méus et Déus méus.
3. Quóniamad té orábo: Dómine mane exáudies vócem méam.
4. Mane astábo tibi et vidébo: quóniam non Déus vólens iniquitátem tú es.
5. Neque habitábit juxta té malígnus: neque permanébunt injústi ante óculos túos.
6. Odísti ómnes qui operántur iniquitátem: pérdes ómnes qui loquúntur mendácium.
7. Virum sánguinum et dolósum abominábitur Dóminus: égo autem in multitúdine misericórdie túae.
8. Introíbo in dómum túam: adorábo ad témplum sánctum túum in timóre túo.
9. Dómine, déduc me in justítia túa: propter inimícos méos dírige in conspectu túo víam méam.
10. Quóniam non est in óre eórum véritas: cor eórum vánum est.
11. Sepúlcrum pátens est gúttur eórum, línguis súis dolóse agébant: júdica íllos, Déus.
12. Décidant a cogitatiónibus súis, secúndum multitídinem impietátum eórum expélle éos:
quóniam irritavérunt te Dómine.
13. Et laeténtur ómnes qui spérant in te: in aetérnum exsultábunt, et habitábis in éis.
14. Et gloriabúntur in te ómnes qui díligunt nómen túum,quóniam tu benedíces jústo.
15. Dómine, ut scúto bónae voluntátis túae,coronásti nos.
16. Réquiem aetérnam dóna éis Dómine.
17. Et lux propétua lúceat éis.

Convertere, Domine
Convertere domine et eripe animam meam quoniam non est in morte qui memor sit tui.

Nequando rapiat
Nequando rapiat ut leo animam meam dum non est qui redimat neque qui salvum faciat.

Parce mihi, Domine
Parce mihi, Domine, nihil enim sunt dies mei.
Quid est homo, quia magnificas eum?
Aut quid apponis erga eum cor tuum?
Visitas eum diluculo et subito probas illum.
Usquequo non parcis mihi, nec dimittis me, ut glutiam salivam meam?
Peccavi, quid faciam tibi, o custos hominum?
Quare posuisti me contrarium tibi, et factus sum mihimetispsi gravis?
Cur non tollis peccatum meum, et quare non aufers iniquitatem meam?
Ecce, nunc in pulvere dormiam, et si mane me quaesieris, non subsistam.

Taedet animam meam
Taedet animam meam vitae meae,
dimittam adversum me eloquium meum,
loquar in amaritudine animae meae.
Dicam Deo: Noli me condemnare:
indica mihi cur me ita iudices.
Numquid bonum tibi videtur,
si calumnieris et opprimas me,
opus manuum tuarum, et consilium impiorum adiuves?
Numquid oculi carnei tibi sunt:
aut sicut videt homo, et tu vides?
Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui, sicut humana sunt tempora,
ut quaeras iniquitatem meam,
et peccatum meum scruteris?
Et scias quia nihil impium fecerim,
cum sit nemo qui de manu tua possit eruere.

Manus tuae Domine
Manus tuae, Domine fecerunt me, et plasmaverunt me totum in circuitu:
et sic repente praecipitas me?
Memento, quaeso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me.
Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulasti?
Pelle, et carnibus vestisti me: ossibus, et nervis compegisti me.