Canoni sacri (Carlotta Ferrari)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
File details.gif File details
Question.gif Help
  • (Posted 2015-12-30)   CPDL #38007:   
Editor: Carlotta Ferrari (submitted 2015-12-30).   Score information: A4, 78 pages, 2.71 MB   Copyright: CPDL
Edition notes:

General Information

Title: Canoni sacri
Composer: Carlotta Ferrari
Lyricist: Various

Number of voices: (missing)   Voicing: Unknown
Genre: SacredCanon

Languages: Latin, Spanish, GreekItalian
Instruments: A cappella

Published: 2015

Description: A collection of all kinds of canons on various sacred texts. For 2 or 3 part unaccompanied choir.

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin, Spanish.png Spanish and Greek.png Greek text

I. Canoni all’unisono
1. Deus fit in omnibus omnia.

2. Iam lucis orto sidere
Deum precemur supplices
ut in diurnis actibus
nos servet a nocentibus

3. Precamur sancte Domine
hac nocte nos custodias:
sit nobis in te requies
quietas horas tribue.

II. Canoni alla seconda
1. Credo Domine, sed credam firmius
spero, sed sperem securius
amo, sed amem ardentius
doleo, sed doleam vehementius.

2. Gallo canente spes redit,
ægris salus refunditur,
mucro latronis conditur,
lapsis fides revertitur.

III. Canoni alla terza
1. Auferte, clamat, lectulos,
ægros, soporos, desides:
castique, recti ac sobrii
vigilate; iam sum proximus

2. In quacumque die invocavero te,
velociter exaudi me.
Quia defecerunt sicut fumus dies mei
et ossa mea sicut cremium aruerunt.

3. O bonitas infinita!
O caritas infinita!
Deus mihi se totum dedit,
factus est totus meus!

IV. Canoni alla quarta
Ineffabilem nobis, Domine,
misericordiam tuam clementer ostende.

2. Jesu dulcis memoria
dans vera cordis gaudia:
sed super mel et omnia
ejus dulcis præsentia.
Nil canitur suavius,
nil auditur jucundius,
nil cogitatur dulcius,
quam Jesus Dei Filius.

3. Vox clara ecce intonat,
obscura quæque increpat:
procul fugentur somnia,
ab æthre Christus promicat.


V. Canoni alla quinta
1. Expandi manus meas ad te,
anima mea sicut terra sine aqua tibi.
[Psalmus 142(143):6]

2. Rogamus, Deus, tuam maiestatem,
auribus sacris gemitus exaudi,
crimina nostra placidus indulge.

VI. Canoni alla sesta
¡O noche que guiaste!
¡o noche amable más que la alborada!
¡o noche que juntaste,
Amado con amada,
amada en el Amado transformada!

2. Tu vestimentum cooperiens nuditatem meam,
pascis nos famelicos tua dulcedine,
qua dulcis es absque ulla amaritudine.

VII. Canoni alla settima
1. Genitori genitoque
laus et iubilatio,
salus, honor, virtus quoque
sit et benedictio.

2. Os, lingua, mens, sensus, vigor
confessionem personent,
flammescat igne caritas,
accendat ardor proximos.

3. Procido ergo coram te,
o Rex divine,
o Iesu dulcissime,
teque adoro ex abysso vilitatis meæ.

VIII. Canoni inversi
1. Ecce iam noctis tenuatur umbra
lucis aurora rutilans coruscat;
nisibus totis rogitemus omnes cunctipotentem.

2. Ne reminiscaris Domine
delicta nostra, vel parentum nostrorum:
neque vindictam sumas de peccatis nostris.

IX. Canoni retrogradi (o cancrizzanti)
1. O Domine, ego servus tuus et filius ancillæ tuæ
[Psalmus 115(116): 16 (NV)]

2. Nipson anomimata mi monan opsin
Νίψον ἀνομήματα μὴ μόναν ὄψιν

3. Paternoster
Sator Arepo
Tenet opera rotas.

X. Canoni enigmatici
1. Ave Maria

2. Gaude Emmanuel
nascetur pro te Israel!

3. Nel labirinto
Ma, o Padre, se m’inoltro nel labirinto de’ miei sconsigliati pensieri,
e nel profondo del volubile mio core,
quante irregolarità vi trovo,
quanti delitti, quanta noncuranza di Voi.

4. Suscipe Domine, universam meam libertatem.