Mottetti a 2 voci (Giovanni Legrenzi)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
File details.gif File details
Question.gif Help
  • CPDL #12421:  IMSLP1.png
Editor: Jolando Scarpa (submitted 2006-08-28).   Score information: Letter, 33 pages, 934 kB   Copyright: Personal
Edition notes: five separate motets, also listed separately.

General Information

Title: Mottetti a 2 voci
Composer: Giovanni Legrenzi

Number of voices: 2vv   Voicing: SA
Genre: SacredMotet

Language: Latin
Instruments: Basso continuo

First published:

Description:

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

1. O vos, insipientes mortales,
Terrena oblectamenta qui colitis
Edocimini tandem, ediscite
immensa coelorum liberalitate
bona cuncta donari.

Splendet aurum sed a sole mutuato lumine
Gemmanitet sed aurorae depurate lacrimis
Purpurata ridet rosa,
vicent aura speciosa,
saecundata roribus.

In flore colores, odores in balsamo,
In mele sapores, agnoscite coelitus.
Agnoscite mortales in hac lacrimarum valle
Terrena cuncta infelicia
Dolorum praecincta spinis
Caduca cuncta marcescere.

Sola coelorum spatia
Vera decurunt gaudia
Spherarum in vertigine
Aeternae stant delitiae.
Fugantur me rores
Pelluntur dolores in choro stellarum.

Eia fidelis anima,
Christi tene vestigia
Terrena cuncta despisce,
Bona coelorum inspice.

2. Hodie coelentur Coeli Cives
Hodie exultat Plebs Fidelium
Hodie gemunt Tartara
dum triplici diademate sponsa, mater
et Regina coronata triumphat.

O sponsa tonantis, Regina Coelorum,
Spes unareorum, solamen clamantis.
Haec spes suspirantis accurite amores
Disponite honores Reginae tonantis.

Ducite choros Angelorum turmae[sic],
Canite Domino cantica Arcangeli
Da Patri gloriam turba virtutum sponsa
Mater et Regina coronata triumphat.

Fideles amantem extollite piam
Amate Mariam, laudate regnantem.
Sint gaudia pia dum nectare abundat
Dum Coelo triumphat Regina Maria.

Iste coeli potestates
Collaetemini frequentes
Iste dominationes congaudete celeres
Iste throni praepotentes
Agitate festum diem
Sponsa, mater et Regina coronata triumphat.

O monstra nocentum a lues averni
Diacones inferni Regina Parentum
Timete frementes haec tartaras pestes,
Haec barbaros hostes
contrivit et pestes.
Principatus dominantes
congaudete colletantes
O vos Cherubin nitentes,
date luces per fulgentes
O vos, Seraphin ardentes,
Plausus spargite flamantes.
Sponsa, Mater et Regina
coronata triumphat.

3. Alma Redemptoris Mater
Quae per via coeli porta manes
Et stella maris
Alma Redemptoris Mater,
Succurre cadenti, surgere
Qui curat populo.
Tu quae genuisti natura
Mirante tuum sanctum genitorem.
Virgo prius ac posterius
Gabrielis ab ore sumens illud ave
Peccatorum Miserere.

4. Ave Regina coelorum,
ave Domina Angelorum.
Salve radix, salve porta
Ex qua mundo lux est orta.
Gaude, virgo gloriosa super omnes speciosa
Valle o valde decora et pro nobis Christum exora.

5. Audite gentes
et intelligite populi vias Domini
Quid vanitatem mundi quaeritis
et coelestia bona despicitis?
Sunt penaces mundi honores
Dat inania vanus amor
Inter coelites non clamor
Non stat fletus, non languores.

Solus Deus vera vita
Coeli nobis pandit bona
Paradisi quae dat dona
Gaudia parant infinita.
Attendite gentes et quam vobis preparavit
Dominus concupiscite gloriam.

Delectamini in Domino
Et dabit vobis petitiones cordis.
Diligite Deum
et exaltabit vos in atrio sancto suo.
Ad Dominum clamate et exaudiet vos
In omni tribulatione vestra
Habet coelum omne bonum.

Mundus autem dat maerores
Donet gaudia sive amores
Semper est inane donum
Mundus autem dat maerores
Semper est inane donum
Habet coelum omne bonum.