O bone Jesu (Orlando di Lasso)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
Icon_snd.gif Midi
MusicXML.png MusicXML
Icon_ly.gif LilyPond
Sibelius.png Sibelius
Icon_zip.gif Zip file
File details.gif File details
Question.gif Help
  • CPDL #32578:        (Sibelius 4)
Editor: Brian Marble (submitted 2014-08-01).   Score information: Letter, 17 pages, 193 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: Slurs, mm, rough translation, a very few accidentals added. Text adjustment on Amen. MusicXML source file is in compressed .mxl format.
  • CPDL #30591:    (MIDI) (LilyPond 2.16)
Editor: Pothárn Imre (submitted 2013-11-23).   Score information: A4, 13 pages, 221 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: Transcribed from Magnum opus musicum, 1604. Original key (chiavi naturali) and note-values. Editorial musica ficta clearly indicated. Midi files zipped.

General Information

Title: O bone Jesu
Composer: Orlando di Lasso

Number of voices: 4vv   Voicing: SATB
Genre: SacredMotet

Language: Latin
Instruments: A cappella

First published: 1582 in Lectiones sacrae novem, no. 10

Description: Three part motet. Part two is for 3 voices only: SAT.

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

O bone Jesu,
o piissime Jesu,
o dulcissime Jesu,
o Jesu fili Mariae virginis plenus misericordia et veritate,
o dulcis Jesu, miserere mei secundum magnam misericordiam tuam.
O benigne Jesu, te deprecor per illum sanguinem tuum pretiosum
quem pro nobis miseris peccatoribus effundere dignatus es in ara crucis
ut abjicias omnes iniquitates meas
et ne me despicias humiliter petentem
et hoc nomen tuum sanctissum Jesus invocantem.
Hoc nomen Jesus nomen dulce est,
hoc nomen Jesus nomen salutare est,
quid enim est Jesus nisi salvator?
O bone Jesu, qui me creasti et redemisti tuo proprio sanguine, ne permittas me damnari quem ex nihilo creasti,
o bone Jesu, ne perdat me iniquitas mea quem fecit omnipotens bonitas tua,
o bone Jesu, recognosce quod tuum est in me et absterge quod alienum est in me,
o bone Jesu, miserere mei dum tempus est miserendi,
ne perdas me in tempore tremendi judicii tui.

O bone Jesu, si merui miser peccator de vera tua justitia poenam aeternam pro peccatis meis gravissimis,
adhuc appello confisus de tua justitia vera ad tuam misericordiam ineffabilem
utique misereberis mei ut pius pater et misericors dominus.
O bone Jesu, quae enim utilitas in sanguine meo dum descendero in corruptionem aeternam,
non enim mortui laudabunt te Domine, neque omnes qui descendunt in infernum.

O misericordissime Jesu, miserere mei,
o dulcissime Jesu, libera me,
o piissime Jesu, propitius esto mihi peccatori,
o Jesu, admitte me miserum peccatorem in numerum electorum tuorum.
O Jesu, salus in te sperantium,
o Jesu, spes in te credentium, miserere mei,
o Jesu dulcis remissio omnium peccatorum meorum,
o Jesu, fili virginis Mariae
infunde in me gratiam, sapientiam, charitatem, castitatem et humilitatem
ac etiam in omnibus adversitatibus meis patientiam sanctam,
ut possim te perfecte diligere et in te gloriari ac delectari
in saecula saeculorum.
Amen.