Petrum charitas nascentem (Francisco Valls)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
Icon_snd.gif Midi
MusicXML.png MusicXML
Sibelius.png Sibelius
File details.gif File details
Question.gif Help
  • (Posted 2019-03-16)   CPDL #53595:         
Editors: Jonathan Goodliffe and Mick Swithinbank (submitted 2019-03-16).   Score information: A4, 17 pages, 131 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: MusicXML source file is in compressed .mxl format.

General Information

Title: Petrum charitas nascentem
Composer: Francisco Valls

Number of voices: 1v   Voicing: T solo
Genre: SacredSequence hymn

Language: Latin
Instruments: Violin

Published: Not known

Description: A solo sequence for solo tenor. The non-standard and rather eccentric text may have been produced by the composer himself.

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Verse 1

Petrum charitas nascentem
cepit ulnis et lactentem,
recreavit osculis.

Ut ambrosias forment dapes
ad puellum volant apes.
Onerate, flosculi.

Virginalem is candorem.
Caelo vovet et fervorem
Caritatis exhibet.

Corde humili, abstinentia,
firma fide, patientia
Deo sese devovet.

Monstra haeresis perosus,
linquit patriam et pannosus,
regna petit extera.

Profert arcas auro plenas,
frangat duras quo catenas,
ut lucretur aethera.

Verse 2

At pecuniis erogatis
pro misellis mancipatis
ipse vendi flagitat.

Caelo acceptum fuit votum,
quod ut esset cunctis notum,
magna virgo celebrat.

praebet illi se videndam,
et orandi audiendam.
Manifesto audiendam.

Sibi dicit fore gratum
filioque si sacratum
sibi condat ordinem.

Cui captivos liberare,
patriaeque redonare,
cura praecipua.

Laetus paret Petrus caelo
et alumnos albo velo,
statim suos induit.

Second section

Queis manere in servitute
si sit opus pro salute
captivorum praecipit.

O felicem cui fulgentem
praebet virgo se frequentem
atque votis obsequentem.

Saepe custos angelus.
O beatum cui pasci
inter lilia, cui renasci
caelo licuit, cum nasci,
rex dignatur caelitum.

Third section

Salve Pater, redemptorum,
cui domina angelorum
dedit gregem captivorum
auferendum canibus.

Profligata pravitate,
impetrata charitate
fac nos vera libertate,
Petre frui in civitate,
supernorum civium.

Amen, Alleluya.