Fili, mihi quem lachrumae (Gregor Aichinger)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
MusicXML.png MusicXML
File details.gif File details
Question.gif Help
  • NewScore.gif  (Posted 2019-06-02)   CPDL #54453:     
Editor: Marcos Mato (submitted 2019-06-02).   Score information: A4, 18 pages, 195 kB   Copyright: Public Domain
Edition notes:

General Information

Title: Fili, mihi quem lachrumae
Composer: Gregor Aichinger

Number of voices: 5vv   Voicing: SSATB
Genre: SecularMadrigal

Language: Italian
Instruments: A cappella

First published: 1604 in Lacrumae D. Virginis et Ioannis in Christum à cruce depositum, no. 2

Description: First two parts are for five voices. The last part is for six (SSATTB)

External websites:

Original text and translations

Italian.png Italian text


Prima parte
Fili, mihi quem lachrumae, gemitus, dolor,
dedere adoptiuum, illius nati loco,
quem gaudia inter, et sonos caelestium,
enixa sum olim (ah dura permutatio!)
Me respice, atque hoc gentis Habraeae nefas.
Compatere Domino, compatere matri. Parens
rerum ipsa, rerum deflet artificem omnium.
Sol pallidus moeret petras rumpit dolor.
Motum tumultuat solum, excusisse si
tantum scelus quaeat. En adyta sacrarii,
scissis sacerdotem requirunt carbasis.
Quin & reclusis flent sepulchris mortui.

Seconda parte
O, sive dominam, sive matrem dixero
te rectius, utinam loco res sint eo,
ut lacrumis monitore opus sit. Non lacrumae,
imber cadit nolente vultu. Heu maximum, heu
tristissimum scelerum omnium, quae saeculis
vidit peructis sol, videbit posteris.
Quid primum ego, quid proximum inter tot querar?
Pudet fateri. Ipsi, sibi quos legerat
comites secundis rebus, in discrimine,
victi metu turpi, magistrum liquimus
solum. Negavit unus alter vendidit
pecunia. Quid ceteri? Omnes fugimus.

Terza parte
Ludibria exin quanta te Iesu optime
sequuta? Lingua mi loquenti succidit,
mens cogitanti hebet. Clientis tu oscula
infida fers, tu iniurias, tu verbera,
tu iudicem, & testes tribunal tu quoque.
Iniqua, falsa cuncta. Concisus flagris,
consputus oculos, spineo cinctus comas
diademate. Extremum cruci fera gens, cruci
manus pedesquae fixit insontem. Heu furor,
heu mens? Solyma cohors, quid in te admittere
tantum meus potuit? quid ego? Regi, Deo
salutis auctori, haec refertur gratia?