Gaude Plurimum (John Taverner)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Icon_pdf.gif Pdf
MusicXML.png MusicXML
Sibelius.png Sibelius
File details.gif File details
Question.gif Help
  • (Posted 2018-11-14)   CPDL #51908:       
Editor: Gervais Frykman (submitted 2018-11-14).   Score information: A4, 12 pages, 154 kB   Copyright: CPDL
Edition notes: MusicXML source file is in compressed .mxl format.

General Information

Title: Gaude Plurimum
Composer: John Taverner
Lyricist:

Number of voices: 5vv   Voicing: SATTB
Genre: SacredMotet

Language: Latin
Instruments: A cappella

Published:

Description:

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Gaude plurimum, servatoris nostri mater, femina que vixerunt omnium felicissima, sola virgo pre ceteris, que naturali partu sed concepcione celesti mediam divine trinitatis personam, verum Deum, sempiterni patris sempiternum filium, quo nos a perpetua morte servaremur, benignius hominem edidisti.

Gaude, Maria virgo, divinitus hanc tibi prestitam graciam, ut ipsa preter ceteras omnes unica sis mortalis femina que Christum Iesum in utero gesseris, gravida edideris enixum, materno foveris gremio immortalem sobolem.

Gaude, sacratissima virgo, illum non minus tibi quam ceteris hominibus immortalem filium peperisti, qui celica sua potestate inferni debellavit tirannidem, cruentas mortis eterne principos vires fregit, vitamque humano generi perpetuam restituit.

Gaude Maria, Iesu mater, talem te genuisse filium, qui divina sua resurrexione future nostre in gloria resurrexionis spem certam tradidit; ad deumque patrem ascendens et deus et homo, misericordia plenus in celum quoque reditum omnibus pollicetur.

Gaudemus itaque, et nos omnes nobis et tue beatitudini, Maria Iesu mater, gracias habentes gratulamur, que supernam adepta graciam ad perhennem quoque in celum gloriam assumpta es.

Eudem igitur Iesum tuum filium supplices deprecamur ut, quo indigni qui exaudiamur assequi non valemus, tuis benignissimis precibus impetrare possimus eandem tecum celestem gloriam. Amen.