Redemptor meus vivit (Ambrosian chant)

From ChoralWiki
Jump to: navigation, search

Music files

L E G E N D Disclaimer How to download
ICON SOURCE
Network.png Web Page
File details.gif File details
Question.gif Help
  • CPDL #07636:  Network.png PDF file available
Editor: Giovanni Vianini (submitted 2004-07-15).   Score information: Letter, 1 page, 36 kB   Copyright: Personal
Edition notes: Ambrosian chant, newly transcribed in original chant notation

General Information

Title: Redemptor meus vivit
Composer: Anonymous (Ambrosian chant)

Number of voices: 1v   Voicing: Unison
Genre: SacredChant

Language: Latin
Instruments: A cappella

Published:

Description:

External websites:

Original text and translations

Latin.png Latin text

Redemptor meus vivit et in novissimo me renovabit.

V. Renovabuntur denuo ossa mea, et in carne mea videbo Dominum Deum.
Miserere mei Deus, secundum magnam misericordiam Tuam.

Et secundum multitudinem miserationum tuarum, dele iniquitatem mea.
Et multum lava me ab injustitia mea, et a delicto meo munda me.
Quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum contra me est semper.
Tibi soli peccavi et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis et vincas cum judicaris.
Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis peperit me mater mea.
Ecce enim veritatem dilexisti, incerta et occulta sapientiae tuae manifestasti mihi.
Asperges me hyssopo et mundabor, lavabis me et super niven dealbabor.
Auditui meo dabis gaudium et laetitiam, et exultabunt ossa humiliata.
Averte faciem tuam a peccatis meis, et omnes iniquitates meas dele.
Cor mundum crea in me Deus, et Spiritum rectum innova in visceribus meis.
Ne projicias me a facie Tua, et Spiritum Sanctum Tuum ne auferas a me.
Redde mihi laetitiam salutaris Tu i, et spiritu principali confirma me.
Docebo iniquos vias Tuas, et impii ad Te convertentur.
Libera me de sanguinibus Deus, Deus salutis meae, et exultabit lingua mea justitiam Tuam.
Domine labia mea aperies, et os meum annunciabit laudem Tuam.
Quoniam si voluisses sacrificium dedissem utique, holocaustis non delectaberis.
Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non spernit.
Benigne fac Domine in bona voluntate Tua Sion, ut aedificentur muri Jerusalem.
Tunc acceptabis sacrificium justitiae oblationes et holocausta, tunc imponent super altare tuum vitulos.